monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 70, 11
' Satis autem clarum est, quia, raptis ad vocem tubae obviam Domino in aera perfectis servis illius conflagratio mundana non noceat, si trium puerorum mortalia adhuc corpora circumpositus camini ignis tangere nequivit. Verum in his omnibus utilius est cuique castum se districti iudicis praebere conspectibus, quam de iudicii illius modo locove discutere. Sane quod Apostolus cum dixisset: Rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera, subdit dicens: Et sic semper cum Domino erimus, non sic accipiendum est, tanquam in aere nos dixerit semper cum Domino esse mansuros, quia nec ipse ibi utique manebit, quia veniens transiturus est.